monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 50, 4
Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano. Monachum se esse non loquendo, et discursando, sed tacendo, et sedendo noverit. Legat Ieremiam, dicentem: 'Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solus et tacebit: quia tulit super se iugum' . Aut si certe in omnes Scriptores censoriam accepit virgulam, et idcirco se eruditum putat, quia Iovinianum, solus intelligit (est quippe proverbium; Balbum meluis balbi verba cognoscere) πάντες οὐ συγγραφεῖς appellamur Attilio iudice. Ipse quoque Iovinianus, συγγραφεὺς ἀγράμματος, id ei iustissime proclamabit, Quod me damnant Episcopi, non est ratio, sed conspiratio. Nolo mihi ille, vel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest, docere non potest. Scribat contra me vir, cuius et ego linguam intelligo: quem cum vicero, omnes homines simul vicerim. Ego enim bene novi (experto credite) 'quantus In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam' . Fortis est, et in disputando nodosus et tenax, et qui obliquo et arcuato pugnet capite. Saepe de nocte usque ad vesperam contra nos in plateis clamavit: habet latera et athletarum robur, et belle corpulentus est. Videtur mihi occulte mei dogmatis esse sectator. Praeterea nunquam erubescit, nec considerat quid, sed quantum dicat; et in tantam venit opinionem eloquentiae, ut soleant dicta eius Ciriatorum esse dictata. Quoties me iste in circulis stomachari fecit et adduxit ad choleram? quoties conspuit, et consputus abscessit? Sed haec vulgaria sunt, et a quolibet de sectatoribus meis possunt fieri: ad libros provoco, ad memoriam in posteros transmittendam. Loquamur scriptis, ut de nobis tacitus lector iudicet; ut quomodo ego discipulorum gregem ductito; sic ex huius nomine Gnathonici, vel Phormionici vocentur.